Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

tot philosophorum qui de [in [Note]] bonis contrariisque rebus tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi contra se Stoici texuerunt.'

148

Tum Lucullus 'Non moleste' inquit 'fero nos haec contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.'

'Optume' inquam, 'sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?'

Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat, ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed ita ut intellegat se [Note] opinari sciatque nihil esse quod conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans[Note] [Note] illi alteri sententiae, nihil esse quod percipi possit, vehementer adsentior.'

'Habeo' inquam 'sententiam tuam nec eam admodum aspernor. sed tibi quid [Note] tandem videtur Hortensi?'

Tum ille ridens [Note] 'Tollendum'.

'Teneo te' inquam; 'nam ista Academia est propria sententia'.

Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic