-- --
percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de
inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut
opinor dictum satis.
ch. 10
30Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo
abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut
verear ne maiorem largiar ei [Note] qui contra dicturus
est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum
putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere
conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto
quasi artificio natura fabricata esset primum animal
omne deinde hominem maxime, quae vis esset in
sensibus, quem ad modum prima [Note] visa nos pellerent,
deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut
sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim
ipsa, [Note] quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus
est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim
utatur, alia quasi [Note] recondit, e quibus memoria oritur;
cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίας tum
προλήμψεις vocant; eo cum accessit ratio argumentique
conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et
perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
31ad rerum
igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum
sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et
istam κατάλημψιν, [Note] quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se
amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum
etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et
artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua