Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

ut non eodem modo falsum etiam possit [ita [Note]] videri, cetera autem concedere, [Note] faciunt pueriliter. quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive [in [Note]]probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes [Note] quod sequare, ad visum illud de quo [Note] agimus tibi erit revertendum. 34in eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in [Note] communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo [Note] quod volo; id enim quaero quod ita mihi videatur verum <ut> non [Note] possit item falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio [Note] veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et [Note] inpressum in animo [Note] atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne [Note] moveatur: [Note] ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint [Note] a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic