-- --
inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem
ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua
eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile?
nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu
probabile videtur id confirmatur, quid eo levius;
(36)sin
ex circumspectione aliqua et accurata consideratione
quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non
habebunt,
36primum quia is visis inter quae nihil interest
aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant
posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri
simile videatur et absit longissime <a> vero, <ne> [Note] si
magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum
ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi
poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit
insigne veri; quo obscuro [Note] et oppresso quod tandem
verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc
quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re
id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut
falsum sit aut nihil sit omnino'.
Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae
dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus
nobis veritas se ipsa defendet.
ch. 12
37His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de
adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατάθεσιν
vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus
sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam [Note] cum
vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud
aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod
fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter
inanimum [Note] et animal hoc maxime intersit, quod [Note] animal
agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest