-- --
iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa
quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non
posse conprendi.
ch. 14
43Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam. definitiones enim et partitiones et
horum [Note] luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque [Note] et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si
cum aliquid definierint [Note] roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: [Note] si
posse dixerint, quid [enim [Note]] dicere habeant cur illa vera
definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel
illa vera† [Note] definitio transferri non possit in falsum,
quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod
minime illi volunt. Eadem dici poterunt [Note] in omnibus
partibus.
44si enim dicent ea de quibus disserent [Note] se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt
longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est.
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa [Note] et progressa ratio hoc efficiet,
nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam
quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis