Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

est istorum oratio qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum sumpseras tamquam interesset: ita priore [Note] posterius, posteriore [Note] superius convincitur. [Note]

45Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut [Note] ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis [Note] quibusdam et captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit; [Note] ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

ch. 15 46Quam ob rem cum duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur [Note] enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint [Note] possint agnoscere; alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt [Note] in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic