-- --
captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
47Exponam igitur generatim argumenta eorum,
quoniam ipsi etiam illi [Note] solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint.
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari
a [Note] Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt [Note] quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia, quae autem plane proxume [Note] ad verum
accedant [Note] efficere non possit, aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit [Note] omnino.
48'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint [Note] anne falsa, sed ut in
is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu [Note] mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam
interesset <inter> [Note] intestinum et oblatum. 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio
est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem [Note] in furore sustinere
se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio
appareat.'
ch. 16
49Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem