Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet [Note] flumen [Note] orationis aureum fundens Aristoteles [Note] qui ilium desipere dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla tuerit novo consilio inito [Note] tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum [Note] ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, [Note] nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput [Note] et famam [Note] tuam defendere necesse erit: mihi [Note] ne ut dubitem quidem [Note] relinquatur? [Note] 120ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est. <quaero [Note] enim> cur deus, omnia nostra causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum [Note] viperarumque fecerit, [Note] cur mortifera tam multa <ac> [Note] perniciosa terra marique disperserit. [Note] negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis [Note] minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121Negas sine deo posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo inmunitatemmagni quidem muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic