-- --
opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut
ille qui [Note] asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat [Note] interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse
docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere
magno liberat et me timore. quis enim potest, cum
existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen [Note] horrere et si quid adversi acciderit, quod
cui non accidit, [Note] extimescere ne id iure evenerit? nec
Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo
illud probabilius videtur.
ch. 39
122Latent ista omnia Luculle
crassis occultata et circumfusa tenebris, [Note] [Note] ut nulla acies
humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum,
terram intrare possit. Corpora nostra non novimus,
qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat
ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea
nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt
empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta [Note] mutentur. sed ecquid [Note] nos eodem modo
rerum naturas persecare aperire dividere possumus,
ut videamus terra penitusne defixa sit [Note] et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.
123Habitari ait
Xenophanes in luna, eamque [Note] [Note] esse terram multarum
urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec
ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque