-- --
ego non <ita. Vos> [Note] [enim [Note]] etiam dicitis esse e regione nobis, e [Note] contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, [Note] quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor
quam is qui cum audiunt desipere vos [Note] arbitrantur?
Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, [Note] caelum solem
lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae [Note]
cum circum axem se summa celeritate convertat et
torqueat, eadem [Note] effici omnia quasi stante terra caelum
moveretur. atque [Note] hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid
tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum?
'Egone? nobis [Note] quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur
a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil
istorum sciri putat posse.
124Sed redeo ad animum et
corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit
animus ubi sit, denique sitne an ut [Note] Dicaearcho [Note] visum
est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat
ut Platoni placuit, rationis [Note] irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima
an sanguis an ut Xenocrates numerus [Note] nullo oorpore,
quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est,