Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

mortale sit an aeternum, nam utramque in partem [Note] multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque [Note] contrariarum rationum paria momenta.

ch. 40 125Sin agis verecundius et me accusas 25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem potissimum, quem? [Note] Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium vestrum convicio: 'tune aut inane quicquam putes [Note] esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, <ut> et [Note] quod movebitur <corpus> [Note] ** corporum cedat et qua quidque [Note] cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse; et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus [Note] sic innumerabiles paribus in locis esse isdem [Note] nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam tam prava sentire.' 126Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, <sed [Note] ut eadem> quae tu

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic