Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse [Note] quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque [Note] haud scio an ita sit;

ch. 41sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non [Note] licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) — vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, [Note] mensurae vestrae nego credere: [Note] dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior? [Note] 127Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores [Note] fieri videmur, humana despicimus [Note] cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit [Note] quod veri simile videatur, humanissima [Note] conpletur animus voluptate. quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster. 128sed vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit.

Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; et [Note] paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare cum [Note] physici [Note] ista [Note] valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si [Note] quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant [Note] lucere nunc quam [Note] cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri [Note] non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex [Note] quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo <quo> [Note] magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; magnitudo autem solis percipi non potest; qui igitur id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt [Note] posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

ch. 42 129Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? [Note] nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic