-- --
Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit
et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit
nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps
Xenophanes quem modo nominavi, deinde [Note] eum secuti
Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici [Note] [Note] philosophy
nominabantur [Note]), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile
et idem semper; [Note] hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate,
quorum omne bonum in mente positum et mentis [Note] acie
qua verum cerneretur, Erilli [Note] similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.
130Hos si contemnimus et iam
abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus:
Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit
ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem
nec malum nisi quod virtuti [Note] esset contrarium; in
mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram
in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur.
Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae
ἀπάθεια [Note] nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae [Note] nunc diu multumque defensa sunt.
131Alii voluptatem finem esse voluerunt,
quorum princeps Aristippus, qui Socratem [Note] audierat,
unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc
[disciplina [Note]] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa