Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Previous Page

Next Page

-- --

voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis [Note] esse Callipho [Note] censuit, vacare [Note] omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere [Note] fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc [Note] proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret [Note] Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste [Note] autem vivere, [Note] quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

ch. 43 132iam illud perspicuum est, [Note] omnibus is finibus bonorum quos exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum absurdumque respondeat 'quemlubet, [Note] modo aliquem': nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. licetneomitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularemper ipsum Antiochum, qui appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca mutavisset germanissimus Stoicus. erit [Note] igitur res iam in discrimine; nam aut Stoicus constituatur [Note] sapiens [Note] aut veteris Academiaeutrumque non potest; est enim inter eos non de terminis sed de tota possessione contentio; nam omnis ratio vitae definitione [Note] summi boni continetur, [Note] de qua qui dissident de omni vitae ratione dissident; non potest igitur uterque esse sapiens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter [Note]—: si Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos [Note] quidem nihil esse [Note] dicitis a sapiente tam alienum[esse]); sin [Note] vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri [Note] adsentiens [Note] ** si numquam, uter est prudentior? [Note] 133Quid cum ipse Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos amat Stoicis, nonne indicat [Note] non posse illa probanda esse sapienti? [Note] Placet Stoicis omnia peccata esse paria; at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide' inquit, 'statue aliquando quidlibet.' Quid quae dicuntur quom [Note] et acuta mihi videntur in utramque partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle [Note] dogma prodere; contineo igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum est dogma commune. 134Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam putat. quid Antiochus? 'etiam' inquit 'beatam, sed non beatissimam'. deus ille qui nihil censuit deesse virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara [Note] esse partim etiam necessaria. sed <et> [Note] ille vereor ne virtuti plus tribuat quam natura patiatur, praesertim Theophrasto [Note] multa diserte copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore censeat si sapiens [Note] sit: distrahor, tum hoc mihi probabilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant.

ch. 44 135quid illa [Note] in quibus consentiunt num pro veris probare possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane 5 sint; num etiam ilia, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne [Note] patria deleatur, non doleat [Note] si deleta sit? [Note] durum, sed Zenoni necessarium, cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona, praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. Sed quaero quando ista fuerint Academia veteredunttia, [Note] ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent: mediocritates illi probabant et in omni permotione naturalem volebant esse quendam modum. legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu; est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus. atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cavendi causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant136?recte [Note] secusne alias viderimus; atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possumnon quo mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit [Note] (hos enim quasi eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes solos reges solos divites solos formosos; omnia quae ubique essent sapientis esse; neminem consulem praetorem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem [Note] aut civitatis nisi quae essent sapientium. 137haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur.

ch. 45Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et [Note] M. Marcello cos. praetor esset, eum [Note] qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem [Note] dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; tum ille: 'huic Stoico non videris'. [Note] Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. [Note] 138vos [Note] autem mihi verenti [Note] ne labar ad opinionem [Note] et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tris [Note] solas esse sententias quae [Note] defendi possint de finibus [Note] bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrum<que>. [Note] nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas putet [Note] probabiliter posse defendi. 139Sit sane itaquamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo [Note] ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequarcuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretursed si eum [Note] ipsum finem velim sequi, nonne ipsa severitas [Note] et gravitas [Note] et recta ratio mihi obversetur: 'tune, [Note] cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'

ch. 46 140Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas cum honestate; de quo Chrysippo sunt, [Note] quantum ego sentio, non ** [Note] magna contentio. alteram si sequare, multa ruunt et maxime [Note] communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque virtutis. audi contra illos [Note] qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum. 141Nihil igitur me putatis, [Note] haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam tu Luculle, nec me minus hominem quam <te> [Note] putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis [Note] adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse [Note] vis deque [Note] eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim [Note] non adsentiar saepe falso, [Note] quoniam vera a falsis nullo visi [Note] discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.

142Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. Aliud iudicium Protagorae est qui putet [Note] id cuique verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis [Note] ipsius et mentis esse voluit. [Note] 143num quid horum probat noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim [et [Note]] Xenocraten sequitur, cuius libri sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius nihil politius;

ch. 47a Chrysippo pedem nusquam. [Note] Qui [Note] ergo Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In hoc ipso quod in elementis [Note] dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est: aliter Diodoro, [Note] aliter Philoni, Chrysippo aliter placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes dialecticorum [Note] Antipater et Archidemus spinosissimi [Note] homines nonne multis in rebus dissentiunt? 144Quid me igitur Luculle in invidiam [Note] et tamquam [Note] in contionem vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi tabernas iubes? quo [Note] enim spectat illud cum artificia tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos omnes qui in contione [Note] stabunt exules servos insanos esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'. 145At scire negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc quidem Zeno gestu [Note] conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat 'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat, [Note] 'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non

Previous Page

Next Page


Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
Powered by PhiloLogic